Charter Document - 02350395

Charter Document - 02350395


Charter Number: 02350395
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo dux Burgundie et Alboniensis comes notum volo esse presentibus et futuris quod ego et Odo filius meus primogenitus dedimus et concessimus Deo et Beate Marie Montis Regalis elemosinam quam fecit eidem ecclesie magister Radulfus canonicus illius de dono quod ei fecerat dominus Gerardus de Reon uxorem videlicet Roberti de Monte He[] et eorum familiam id est filios et filias cum tenemento suo et decem solidos quos a duobus hominibus censuales recipiebat Et propter hoc anniversarium domini Gerardi canonici ejusdem ecclesie facient Testes sunt magister Hugo capellanus meus Hugo decanus Sedelocensis Ansericus dominus Montis Regalis et Rainaldus ejus clericus Actum est anno incarnati Verbi MCLXXXIX