Charter Document - 02350394

Charter Document - 02350394


Charter Number: 02350394
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Manasses Dei gratia Lingonensis episcopus notum facio presentibus et futuris quod Girardus le Bret dominus de Aneriis dedit Deo et Beate Marie Juleii pasturas de Aneriis et partem suam pasturarum de Raveriis ad usum omnium animalium et pecorum suorum laudante Margarita uxore sua et Alasia matre uxoris sue Habuit enim de beneficio domus pro recompensatione corporali decem libras et uxor ejus unam vacam per manum Mathildis comitisse Tornodorensis Hujus rei testes sunt Haimo P[] Johannes capellanus Oliverus de Grinum Jobertus de Maleio milites Datum est hoc per manum Petri capellani nostri anno Verbi incarnati MCLXXXIX