Charter Document - 02350387
Charter Number: | 02350387 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1188 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Guido Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus quod cum monachi de Vallelucenti medietatem dicantur habere per omnia in nemore de Eschegiis Jacobus miles de Eschegiis prohibuit eis ne ligna in nemore illo caperent ad decoquendum ferrum vel lateres qui venderentur Et cum causa inde verteretur coram nobis res ad id devenit quod prefatus Jacobus prohibitionem quam fecerat emendavit Urrico abbati et concessit ei et fratribus suis tam ad ferrum et lateres quam ad alia plenarium per omnia usuarium sicut habere consueverant In cujus rei memoriam presentem cartam fecimus annotari et sigilli nostri impressione muniri