Charter Document - 02350384
| Charter Number: | 02350384 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1188 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Guido Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quoscumque littere iste pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus quod in presentia nostra constitutus dilectus filius et nepos noster Augalo dominus de Siliniaco recognovit se dedisse in elemosinam Beate Marie Pontiniaci aquam suam de fluvio Hermançon quocunque vertitur a ponte de Neiseles usque ad aquam nostram integre cum omni jure quo eam tenuerunt antecessores sui et ipse post eos Asseruit autem idem Augalo se pro gratia doni hujus de beneficio ecclesie memorate CCC libras Pruviniensium accepisse et investivisse monasterium illud hoc dono super altare Beate Marie firmamque garentiam fratribus ipsius loci super hoc ad id quod justum est in perpetuum promisisse Sane donum istud sicut in litteris istius Augalonis didicimus prefato monasterio laudavit vir nobilis Theobaldus de Barro ad cujus feodum res ipsa spectabat Laudaverunt quoque hoc Ha[] uxor ipsius Augalonis et eorum filii Daimbertus Rainaudus Ferricus et Petrus assistentibus nobis dilectis filiis nostris Stephano Senonensi thesaurario Galterio capellano Theobaldo clerico Milone de Boolli et Theone preposito nostro Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLXXXVIII
