Charter Document - 02350383

Charter Document - 02350383


Charter Number: 02350383
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1188
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Gaufridus Sancti Verani dominus dedi et concessi Deo et Beate Marie et monachis Pontiniacensibus quicquid michi vel avunculo meo Rainaldo debent apud Sanctum Brictium in decimis vel in censu vel quicquid de cetero in casamento vel in dominio meo seu avunculi mei acquirere potuerint libere et quiete pro redemptione anime mee et antecessorum meorum in perpetuam concessi elemosinam Hoc donum concesserunt et laudaverunt Agnes uxor mea et Hugo frater meus Hoc ipsum et laudaverunt Rainaldus avunculus meus et Martha uxor ejus et Rainaldus heres ejus Hujus rei testes sunt Savaricus monachus Sancti Germani frater meus et Bernardus Galo de Autri Petrus Forestarius Odo Tronellus Gaufridus Gibaudus Gibaudus Brunus Martinus de Jussiaco Hugo de Sorgiaco Guillelmus frater ejus Rainaldus de Jussiaco et multi alii Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLXXXVIII apud Sanctum Veranum