Charter Document - 02350382

Charter Document - 02350382


Charter Number: 02350382
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1188
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Guido Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos littere presentes pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus quod Terricus miles de Serginis cujus filia Margarita sanctimonialis est apud Pomeriam dedit ecclesie de Pomeria terram suam juxta Charci perpetuo possidendam Hoc autem laudaverunt Aales uxor ejus et filii eorum Gilo et Petrus et filie Amelina et Petronilla et Agnes et Arenburgis nurus ipsius Terrici et Guido de Garlanda sicud litteris suis sigillatis nobis significavit et uxor ejus Helissenz de quorum feodo est terra illa Ut ergo ratum sit et firmum presenti scripto fecimus annotari et sigilli nostri munimine roborari Data per manum magistri Petri cancellarii nostri anno incarnati Verbi MCLXXXVIII