Charter Document - 02350381

Charter Document - 02350381


Charter Number: 02350381
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1188
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Clarambaudus dominus de Noeriis notum esse volo omnibus tam futuris quam presentibus me dedisse in elemosinam Deo et ecclesie Beate Marie de Noeriis Villa unum modium bladi in molendino de Monticulo persolvendum annuatim pacifice postquam ego Domino vocante in fata cessero si me contigerit in hoc itinere Jherosolimitano debitum persolvere nature Hanc autem donationem pro remedio anime mee et antecessorum meorum legitime factam laudavit A uxor mea et heredes mei Quod ut ratum sit et firmum huic carte sigillum meum apponi feci Actum anno incarnati Verbi MC octogesimo VIII