Charter Document - 02350377
Charter Number: | 02350377 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1188 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Awalo de Selleniaco tam futuris quam presentibus notum fieri volo quod pro mea parentumque meorum salute concessi et dedi ecclesie et fratribus Sancti Mariani in elemosinam XIIII solidos et VI denarios censuales quos mihi debebant annuatim pro pratis que tenent in riveria de Senein super pontem Bellimontis ab utraque parte ipsius aque Insuper etiam residuum terre inter ipsa prata et aquam hinc et inde usque ad ipsam aquam huic elemosine addidi et hanc donacionem predicte ecclesie vel fratribus tam libere feci quod nullam inde pensionem vel consuetudinem mihi aut heredibus meis persolvent in posterum Quia vero molendinarii et homines nostri ad continendam aquam motas de eisdem pratis auferre consueverant hoc omnino deinceps fieri prohibui et prata ipsa in mea tuicione ad omnem pro posse meo injuriam depellendam suscepi Laudaverunt hoc Adela uxor mea Daimbertus et Ferricus liberi mei Quod ut in posterum firmitatem obtineat sigilli mei appositione munivi anno Incarnationis Domini MCLXXXVIII