Charter Document - 02350373

Charter Document - 02350373


Charter Number: 02350373
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1187
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Sicut moriuntur homines ita pretereunt facta eorum unde necesse est ut quod successorum oblivione deleri potest per litteras suscitetur et vivat Noverint igitur universi presentes pariter et futuri nos universis manentibus et mansuris apud villam quamdam que Vicine dicitur consuetudines Lorriaci concessisse que tales sunt Quicunque in parrochia illius ville domum habebit pro domo sua et pro quodam arpento terre si in eadem parrochia illud habuerit duos solidos de censu tantum persolvat et si illud acquisierit ad censum domus sue illud teneat Nullus hominum de parrochia ejusdem ville tonleium nec aliquam consuetudinem reddat de nutritura sua et de annona sua quam de labore suo vel de labore animalium suorum habuerit minagium non reddat de vino suo quod de vineis suis habuerit foragium non reddat Nullus eorum in expeditionem vel equitationem eat nisi eadem die ad domum suam si voluerit reveniat Nullus eorum pedagium usque Stampas reddat nec usque Aurelianis nec usque Meledonum nec usque Milliacum quod est in pago Vastinensi Quicumque in villa possessor fuerit ille nihil ex ea perdat nisi adversum nos vel aliquem de hospitibus nostris forifecerit Nullus ad ferias illius ville vel ad mercatum veniens seu rediens capiatur vel disturbetur nisi die ipsa forifactum fecerit Nullus in die mercati vel ferie in villa vadium plegii sui capiat nisi die simili plegiatio illa facta fuerit Forifactum de sexaginta solidis ad quinque solidos veniat et forifactum de quinque solidis ad duodecim denarios et clamor prepositi ad quatuor denarios Nullus eorum cum rege placitaturus exeat a villa Nullus nec nos nec alius hominibus illius ville talliam nec oblationem neque rogam faciat Nullus in eadem villa cum edicto vinum vendat excepto rege qui proprium vinum in cellario suo cum edicto vendet Apud Vicinas habebimus creditionem in cibis ad nostrum et regine opus ad quindecim dies completos sed si quis officiarius regis vel alius vadium habuerit non tenebit illud ultra octo nisi sponte Si alius erga alium inimicitiam incurrerit absque ville infractura et clamore prepositi non facto concordaverit ideo regi nec preposito suo sit emendaturus Si autem clamor inde ad prepositum factus fuerit licet illi concordare ex quo districtum persolverint Si alius de alio clamorem fecerit et hoc extra emendam et inde emendationem fecerit nihil ob hoc regi vel preposito erit emendaturus Si aliquis alicui sacramentum debuerit condonare ei liceat Si homines illius ville vadia duelli temere dederint ex prepositi assensu antequam tribuantur obsides concordaverint duos solidos et sex denarios persolvat uterque et si obsides dati fuerint septem solidos et sex denarios persolvat uterque quod si de legitimis hominibus duellum factum fuerit obsides devicti centum duodecim solidos persolvent Nullus eorum nobis corvatam faciat nisi semel in anno ad vinum nostrum adducendum ab Aurelianis vel ab eque remoto loco hi autem hoc facient qui equos et quadrigas habuerint et inde submoniti fuerint nec a nobis habebunt procurationem Villani ligna ad coquinam nostram adducent Nullus eorum captus teneatur si plaigium veniens jus dare potuerit Eorum quilibet res suas si vendere voluerit vendat et redditis venditionibus suis a villa si recedere voluerit liber et quittus recedat nisi in villa forifactum fecerit Quicumque etiam in villa predicta uno anno et uno die permanebit nullo clamore eum sequente et nullo de eo rectitudinem prohibente deinceps liber et quietus permaneat exceptis hominibus nostris de corpore et hospitibus nostris taillabilibus qui in ea villa retineri non poterunt nisi illi qui ante compositionem hujus carte ibi fuerint Nullus cum aliquo placitabit nisi causa rectitudinis exequende et recipiende Quando homines istius ville ibunt Aurelianis pro mercatione sua pro quadriga sua persolvent in urbis egressu scilicet quando ibunt non causa ferie etiam quando causa ferie in mercato ierint in ingressu Aurelianum duos denarios pro quadriga donabunt et in egressu quatuor denarios In nuptiis preconisator pro consuetudine habebit neque excubitor Nullus agricola qui terram colit cum aratro plus quam unam minam siliginis donabit omnibus servientibus ejusdem ville quando messis fuerit Si miles aliquis seu serviens equos vel alia animalia hominum de Vicinis in nemoribus nostris invenerit non debet illa ducere nisi ad prepositum Vicinarum Si aliquod animal de parrochia Vicinarum a thoris fugatum vel a muscis captum in forestam nostram sine haiam intraverit nichil debet ideo preposito emendare ille cujus animal fuerit si poterit jurare quod custode invito huc intrasset et si aliquo custodiente scienter inventum fuerit duodecim denarios pro illo dabit si plura fuerint totidem pro quolibet persolvat In furnis Vicinarum non erunt portatores consuetudine In villa illa non sint excubie consuetudine Nullus hominum ville illius debet demandationem preposito Stamparum nec preposito Pitiveris nec etiam in toto Gastineto Nullus eorum dabit tonleium Ferrariis nec Nibelle nec Castronantonis nec Puteolis Homines de Vicinis nemus mortuum ad usum suum in nemoribus nostris extra forestam capient Quicunque in mercato Vicinarum emerit aliquid vel vendiderit et per oblivionem tonleium suum retinuerit post dies octo illud sine causa reddat si jurare poterit quod scienter illud non retinuisset Si quis autem accusatus fuerit de aliquo teste comprobari non poterit contra probationem impetentem sola manu sua licebit se purgare Si aliquis eorum in villa illa emerit quid vel vendiderit super septimanam nullam ex hoc consuetudinem donabit si etiam in die mercati ad usum suum aliquid emerit nullam consuetudinem donabit Proinde constituimus ut quotienscunque mutabitur prepositus unus post alterum juret se stabiliter servaturum omnes has consuetudines et similiter novi et quotiens mutabuntur servientes que omnia bona fide et sine malo ingenio facta damus prefatis hominibus salvo alieno jure Et ut perpetuam sortiantur stabilitatem presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regis nominis caractere inferius annotato precipimus confirmari Datum Senonis anno ab Incarnatione Domini MCLXXXVII regni nostri anno octavo astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa S comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Rodulfi constabularii Data vacante cancellaria