Charter Document - 02350371
Charter Number: | 02350371 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1187 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Manasses Dei gratia Lingonensis episcopus notum facio omnibus quod Josbertus de Marleigni recognovit in presentia mea se aliquanto tempore forte minus juste fatigasse domum Pontiniaci et querelis pulsasse per se et per homines suos super quibusdam terris que sunt apud Fulcherias et apud Monteigni et in territorio Fortis Terre et apud Poncheium et in quibusdam pratis que sunt sub Chableies Et tandem res ad hoc deducta est inter ipsum Josbertum et predictam domum quod de omni querimonia ad bonam pacem hoc modo accesserunt Concessit predictus Joisbertus in presentia mea ecclesie Pontiniaci quicquid adversus eam reclamabat vel in predictis locis vel forte alibi et quicquid de re aliqua que ad ejus jus spectabat usque ad istum diem possidebat sine contradictione et imperpetuum absolute remisit Laudant etiam hoc et concedunt uxor sua Hermengardis et filius ejus Guido et fratres ejus Milo et Burus Ex parte Joisberti super hac compositione et uxoris ejus Hermengardis et filii sui Guidonis et fratrum ejus Milonis et Buri testes sunt hii Robertus presbiter de Marleigni Petrus Osmundus Hudrez de Castellione Bovo de Marleigni Theobaldus Porete Herbertus filius Bauduini Et propter hoc ipsum accepit de beneficio ecclesie hac vice decem libras Proviniensium preterponens temporis obsequia Auctum anno ab Incarnatione Domini MCLXXXVII