Charter Document - 02350366
Charter Number: | 02350366 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1186 - 1187 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Urbanus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et capitulo Sancti Germani Autissiodorensis salutem et apostolicam benedictionem Sicut vobis significantibus intelleximus venerabilis frater noster Autisiodorensis episcopus et archidiaconus ejus cum vestras ecclesias visitant non sunt contenti eo numero hominum et equorum qui episcopis et archidiaconis fuit in concilio Laterani prefixus unde quia predictas ecclesias de immoderato equitatu multipliciter gravari querimini cum predictus episcopus sicut dicitis quandoque cum octoginta et archidiaconus ejus interdum cum duodecim vel pluribus equitaturis ad ecclesias ipsas accedant nos eorum gravamini providere volentes presenti scripto vobis duximus indulgendum ut eidem episcopo vel archidiacono in majori numero equorum et hominum quam prescriptum concilium statuit procuraciones in vestris non teneamini ecclesiis exhibere Datum Veronis V idus maii