Charter Document - 02350365

Charter Document - 02350365


Charter Number: 02350365
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Manasses Dei gratia Lingonensis episcopus notum volo fieri tam futuris quam presentibus quod Hugo Curesboch et Petrus frater ejus dederunt in elemosinam fratribus Templi quicquid habebant apud villam que dicitur Nuit dederunt etiam isdem fratribus terram de Forsun terram des Astez sicut ipsi fratres excolebant terram Chalme de Piro terram de Corvea sicut Gaufridus de Arran tenebat dederunt insuper dictis fratribus duos homines cum omni posteritate sua Germanum videlicet et Constantinum Hujus rei testes sunt Milo abbas Quinciaci Aimo castellanus de Bresmuro Gaufridus de Arran Actum anno incarnati Verbi MCLXXX sexto