Charter Document - 02350362
| Charter Number: | 02350362 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1186 |
| Date type: | Internal, A.D., Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gracia Francorum rex Quod in pias erogatur causas nullius diminutionis sentire debet molestias Noverint igitur universi presentes pariter et futuri quoniam leprosi Senonenses nobis concesserunt quod in eorum capella singulis diebus imperpetuum ab uno capellano celebrari facient missam pro fidelibus defunctis cum ea plenitudine servitii qua in exequiis mortuorum debet celebrari Et nos propter hoc servitium faciendum donamus eis annuatim in festo Sancti Remigii in granario nostro Senonis unum modium frumenti ad mensuram Senonensem et sex modios vini in cellario nostro ad mensuram Senonensem et quinquaginta solidos in prepositura Senonensi tam pro luminari quam pro rebus aliis Quod ut ratum perpetuo maneat et inconcussum presentem cartam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato communimus Actum apud Fontem Bleaudi anno ab Incarnatione Domini MCLXXXVI regni nostri anno VII astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa S comitis Theobaudi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Radulphi constabularii Data vacante cancellaria
