Charter Document - 02350359
Charter Number: | 02350359 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1186 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Gaufridus dominus Sancti Verani laudante uxore mea Anna et Hugone fratre meo laudavi monachis Pontiniacensibus decimas vinearum quas possidebant vel possessuri sunt apud Sanctum Brictium et quecunque illi habebant qui de meo casamento erant ad easdem decimas pertinentia tali conditione quod de unoquoque arpento vinee reddant decime quantum census Hujus rei testes sunt Agalo dominus Siligniaci et Milo Boilliaci et Guillelmus et Martinus de Juissi Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLXXXVI presentibus monachis Pontiniacensibus Gauterio de Vianne cellerario atque Salone de Boilliaco