Charter Document - 02350358

Charter Document - 02350358


Charter Number: 02350358
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Ansericus de Monte Regali omnibus publice notum esse volo quod ad honorem Dei et sancte Genitricis ejus dedi dono elemosinam monasterio Pontiniaci pro salute anime mee et Sybille uxoris mee et antecessorum nostrorum vineam que mei juris fuit aput Chableias que dicitur vinea Raimbaudi que sita est in valle Wllain Ordinavi autem per concessionem domni Mainardi tunc Pontiniacensis abbatis in cujus manu vineam illam Deo assignavi ut de vino ipsius vinee eo quod album et durabile foret ad missas per annum in abbatia ipsa ministraretur Porro de beneficio spirituali quod nobis pro amore Dei et nostra devotione in predicta domo concessum est scriptum habetur aput eos et aput me et posteros meos ad hoc videlicet ut ipsi et eorum successores fideliter nostrum memoriale aput se teneant et quod nobis pie concessum est aput Deum pro nobis solvere non graventur Laudavit vero donum hujus vinee et concessit predicta Sybilla uxor mea et Ansericus et Johannes filii mei Et in rei testimonium isti vocati sunt Hugo decanus Seduloci Guarricus canonicus de Avalone Rainaudus notarius meus Josbertus de Barro Manases de Aceio Ochidez Renerius de Castroluci Petrus de Vercellea Guillelmus de Insula Anno ab Incarnatione Domini MCLXXXVI