Charter Document - 02350357

Charter Document - 02350357


Charter Number: 02350357
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1186
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Clarembaudus de Noers omnibus communiter per hoc scriptum notum facio quod ad honorem Dei ad servicium ejus amplificandum donavi in elemosinam monasterio Pontiniaci prata mea que appellantur Noa de Montet ut fratres predicti loci ea quiete possideant jure perpetuo Volo autem ut hujus doni mei in spiritualibus beneficiis fratrum apud Deum consortes et participes mecum habeantur uxor mea Ada et liberi mei et pater meus et ceteri antecessores mei et anima Milonis fratris mei ita ut in orationibus predictorum fratrum nostra communiter teneatur memoria Feci vero hoc donum Deo in manu domni Meinardi qui tunc abbas erat in prefata domo anno ab Incarnatione Domini MCLXXXVI apud Noers laudante predicta uxore mea Ada et duabus filiabus meis Odelina et Sibilla quia tunc alios liberos ad etatem loquendi non habebam Porro ad rei confirmationem ut testes existant isti interfuerunt negotio Remigius prior de Noers Galterius presbiter de Sanctis Virtutibus Stephanus de Argentullo Johannes de Joanceio Robertus maior de Sancto Cirico Stephanus Rex Bucca prepositus de Noers Humbertus de Argentullo Morinus de Tori Hugo Saart de Tornodoro Ipsumque scriptum ut in perpetuum ratum habeatur mei sigilli impressione signavi