Charter Document - 02350356

Charter Document - 02350356


Charter Number: 02350356
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Noverint omnes presentes pariter et futuri quod ego Petrus comes Nivernensis amore Dei et ad preces venerabilis Mathildis comitisse Tornodori concessi Deo et ecclesie Sancte Marie de Crisenone et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus X libras reddituum ad emendas camisias prefatis dominabus pro celebrandis anniversariis domini Guidonis comitis Nivernensis et venerabilis Mathildis comitisse Tornodori quas annuatim reddendas usque ad festum Candelose assignavi in ventis et tonleio Malliaci Ille vero qui ventas et tonleium habebit Malliaci ad Candelosam securitatem faciet predictis sanctimonialibus de isto redditu persolvendo sicut supra dictum est Porro centum solidi quos dominus Guido comes Nivernensis pro remedio anime sue prelibatis dedit sanctimonialibus in nundinis Altissiodori in istis decem libris continentur nec alibi illos requirent sanctimoniales nisi in istis decem libris assignatis Quod ut ratum in posterum habeatur presentes litteras sigilli mei impressione feci communiri Hujus rei testes sunt Narjotus de Tuciaco Drogo de Mello Stephanus de Petrapertusa Letericus de Altissiodoro Milo frater ejus Galterus Berardi Petrus de Corcun Iterus de Malliaco Actum publice Malliaci anno incarnati Verbi MCLXXXVI