Charter Document - 02350352
Charter Number: | 02350352 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1185 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus ad quos hujus pagine scriptum pervenerit quod inter domum Pontiniaci et domum Vallis Lucentis aliquanto tempore controversia dissentionis extiterit super quodam nemore quod vocatur Eslurgeiz eo quod pars utraque ipsum nemus jure emptionis sibi in proprietatem vendicare videretur Igitur post longa litigia utraque pars meliore spiritu ad concordiam ut decebat provocata mediante domno Guidone abbate Prulliacensi illam contentionem finali pace hoc modo terminavit Placuit itaque eis et utrique parti convenit ut predictum nemus des Eslurgeiz a ceteris contiguis nemoribus per certas ex se ipsis personas que et hic nominate sunt disterminaretur et consequenter in partes congruas divideretur et sic utrique domui suis rebus adherens portio assignaretur quod et factum est nam ex parte Pontiniaci Milo de Regni monachus et Humbertus de Burs et Theobaldus porcarius conversi ex parte Vallis Lucentis Fontius de Regni monachus et Gauterius rotarius et Andreas de Cerilli conversi constituti sunt qui de predicto nemore partibus factis et distributis fossis factis et acervis lapidum evidentes apposuere metas inter utriusque domus possessiones et jura Tandem ut illa in perpetuum rata haberetur compositio eandem que concordi assensu facta est limitationem utriusque domus tam abbas quam conventus approbavit scriptoque per cirographum in eisdem verbis diviso et sigillato ad mutue pacis concordiam in testimonium fieri consensit anno ab Incarnatione MCLXXX quinto domno Ulrico tunc abbate de Valle Lucenti et priore ejus Radulpho et domno Menardo tunc abbate Pontiniaci et priore ejus Willelmo cum suis ut dictum est firmo assensu in id ipsum concordantibus