Charter Document - 02350351
Charter Number: | 02350351 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1185 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Guido Dei gratia archiepiscopus Senonensis [] Rogerius presbiter Sancti Mauricii Senonensis concessit et donavit in perpetuam elemosinam fratribus de Sancto Portu domum suam in insula Senonensi sitam et vineam suam de Bellovidere cum pressorio ita tamen quod ipse in vita tenebit ea et Amfredus clericus ejus post ipsum et illi in recognitionem elemosine singulis annis decem modios vini persolvent post obitum vero illorum domus cum vinea et pressorio libere fratribus revertentur sine contradictione interim autem cum predicti fratres Senonas venerint in prefata domo hospitium habebunt [] Actum apud Nailliacum anno MCLXXXV Datum per manum cancellarii nostri