Charter Document - 02350349

Charter Document - 02350349


Charter Number: 02350349
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1185
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Manasses Dei gratia Lingonensis episcopus notum facio omnibus quod ob salutem anime mee et predecessorum meorum donavi monasterio Reomensi in perpetuum ecclesiam de Pise cum omnibus appendiciis suis ita ut medietatem proventuum percipiat reliqua medietas sit presbyteri cum jure presbyteratus quod tale est Pere peregrinorum oblationes sponsi et sponse reconciliationes mulierum oblationes campionum ita tamen quod solus sit in predictis quatuor oblationes sequentium partientur tricenarii procurationis mortuorum et nuptiarum ita tamen quod si aliquid proximorum trium precedentium redimatur partietur confessiones absolutiones baptismatum oblationes denarius et candela charitatis decime grosse et minute partientur si quid residuum fuerit de cereo paschali partietur Predicto quoque monasterio concessi electionem presbyteri quoties prenominata ecclesia vacaverit et inde investivi dominum Renaudum tunc ejusdem cenobii abbatem Testibus Lamberto archidiacono magistro Hunaudo Milone cantore Hugone de Chaumont Petro decano Barri Actum anno incarnati Verbi millesimo CLXXXV