Charter Document - 02350347
Charter Number: | 02350347 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1185 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam generacio preterit generacio advenit terra vero imperpetuum manet notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod Bernardus sacerdos ecclesie de Sanctis quandam decimam apud eandem villam de domino Stephano de Cassaim in vadio accepit et pro ea IIII libras Solviniacensis monete et mille solidos Giomensis monete tradidit quam decimam idem Bernardus Sancti Germani ecclesie Autisiodorensis eo pacto quo habebat concessit et ne aliquod impedimentum quod absit intervenire posset predictus Stephanus de Cassaim hoc laudavit et dominus Gaufridus Sancti Verani de cujus casamento predicta est decima hoc idem laudavit et ab Hugone fratre suo laudari fecit Quod ut firmius teneretur litteris presentibus suo sigillo impressis hoc pactum confirmavit et si aliquis hujusmodi facto obviare presumeret se erga omnes defensorem promisit tali tamen condicione quod ipse vel heredes sui quando voluerint poterunt redimere Istud factum est apud Sanctum Veranum ante Sancti Verani ecclesiam que est in castro Cujus rei testes sunt X in carta notati