Charter Document - 02350343

Charter Document - 02350343


Charter Number: 02350343
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1184
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Ansellus de Triangulo et ego Garnerus de Triagnello frater predicti Anselli laudamus atque concedimus ecclesie Vallis Lucentis pro redemptione animarum nostrarum quicquid de patrimonio et feodo nostro dono vel emptione possidet in terris in nemoribus in pratis et in aquis Hujus rei testes sunt Robertus prior de Balneolis Gregorius clericus Daimbertus de Sternantis Seguinus de Toriniaco Girardus miles de Fox Hugo de Plaiotro Andreas de Pruvino Petrus prepositus Ville Nove Henricus Chapenruns Quod ne ecclesia Vallis Lucentis pravorum hominum infestatione super his in posterum vexari potuisset presentem paginam duobus sigillis nostris roboravimus Actum anno ab Incarnatione Domini MCLXXXIIII