Charter Document - 02350342

Charter Document - 02350342


Charter Number: 02350342
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1184
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Guido Dei gratia Senonensis archiepiscopus notifico universis presentibus et futuris quod Humbertus de Corloun vendidit ecclesie Vallis lucentis sex arpannos pratorum in riveria Hiunnie decem et octo libris parisiensium nummorum sic tamen quod fratres Vallis lucentis annuatim reddent sex nummos pruvinienses censualiter pro eisdem pratis predicto Humberto ejusque successoribus Hec omnia laudaverunt Petrus clericus de Basseio Robertus frater ejus et Elisabeth soror eorum cum filio suo Boemundo Nicholaus quoque clericus et Stephanus miles fratres predicti Humberti et Boemundus pater eorum de cujus feodo prescripta prata sunt Hujus rei testes sunt Raynardus curie Senonensis officialis Petrus sacerdos de Corloun Guillelmus Gauterus monachi Vallis lucentis Stephanus quoque Andreas Gauterus Opilio prefate ecclesie conversi et Hodierus miles de Sarbona Et ut hoc scriptum omni tempore ratum habeatur impressione sigilli mei jussi muniri Actum est hoc anno Verbi incarnati MCLXXXLII