Charter Document - 02350341

Charter Document - 02350341


Charter Number: 02350341
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1184
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Manasses Dei gratia Trecensis episcopus notum facio universis christianis quod Herbertus miles de Paianis nondum uxorem habens in presentia mea astantibus plurimis confessus est quod sepius injuste vexaverit ecclesiam Vallis lucentis calumpnians nemus Phais Garnens et nemus Eschegiarum pro quo nemore Eschegiarum ecclesia Vallis lucentis assignavit eidem Herberto decem solidos Pruvinienses in masuris de Soiant annuatim accipiendos Hec vero nemora prescripta Herbertus resipiscens cum terra plana ad illa pertinente quieta et libera concessit et laudavit predicte ecclesie Vallis lucentis Similiter laudavit antiquas divisiones que vulgo lais dicuntur inter nemus Cereille et nemus Sancte Marie que usque hodie permanent Feodum quoque de Seuant laudavit et usuarium in parte sua nemoris quod dicitur Sancte Marie tam hominum quam animalium et quicquid aliud de ejus patrimonio dono vel emptione prefata ecclesia acquisierat Hec omnia laudaverunt Gaufridus frater Herberti nondum liberos habens et Helia soror ejus et liberi sui Elisabeth Robertus Florentia Mabila quoque et filius ejus Johannes similiter Elisabeth Alaidis et Margarita Hujus rei testes sunt frater Girardus monachus Vallis lucentis Odo sacerdos de Haiis magister Petrus potator Manasses de Villamauri Berengerius Galengisius tunc temporis prepositus Villemauri Ansellus de Fontevenne Michael de Trecis Et ut hoc scriptum omni tempore ratum habeatur sigillo meo feci muniri Actum Senonis anno incarnati Verbi MCLXXXIIII