Charter Document - 02350340
Charter Number: | 02350340 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1184 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Guido Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus quod carnifices Senonenses pro salute animarum suarum et parentum suorum donaverunt imperpetuum leprosis Senonensis linguas omnium boum et vaccarum quos occident cum tota carne capitis sicut eam solent ab ossibus separare Et si aliquis eorum ad esum suum vel alicujus de familia sua linguam unam voluerit retinere pro lingua nummum unum reddet leprosis supradictis Si vero dare linguam voluerit pro ea duos reddet denarios Pro isto autem beneficio celebrabitur singulis annis in capite Jejunii missa una cum vigiliis et commendatione pro fratribus defunctis istius confrarie et qui voluerint de confratribus die illa ibi convenient Singulis vero ebdomadis cantabitur ibidem pro salute confratrum viventium missa una Si autem opus fuerit alicui confratrum precibus leprosorum erga regem vel archiepiscopum sive principem aliquem leprosi per procuratorem suum eas facient Si aliquis confratum vel aliquis de pueris suis leprosus fuerit ad laudationem sex virorum legitimorum de confraria conferet leprosis de substantia sua ut apud eos recipiatur Illi vero qui infra ambitum civitatis consistunt nec cymiterium habent si sepulturam apud leprosos sibi elegerint sine contradictione eam ibi habebunt nisi nominatim excommunicati sive interdicti fuerint Suburbani vero per licentiam presbiterorum suorum ibi poterunt sepeliri Ut autem ratum hoc et inconcussum permaneat presenti scripto fecimus annotari et sigilli nostri impressione muniri Actum Senonis anno Verbi incarnati MCLXXXIV Data per manum magistri Petri cancellarii