Charter Document - 02350337
Charter Number: | 02350337 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1184 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Manasses Dei gratia Trecensis episcopus testificor et confirmo compositiones que inter fratres Pontiniacenses et dominum Andream de Venesiaco facte sunt sicut ab ipso Andrea rogatus sum Quod si ipse Andreas vel heres ejus de his pactionibus resilire voluerint plenam justiciam de ipsis facere teneor In primis igitur justiciam quam aliquando in nemore Sancti Stephani sibi usurpaverat liberam et quictam a se et herede suo in perpetuum ecclesie Pontiniacensi relinquit et recognoscit quod homines de Venesiaco in predicto nemore nullam usuariam habent Soli vero homines qui in villa de Seant habitant ibi usuariam habent sine dare et vendere Deinde quia aliquando de stagno faciendo prope Seviam verbum habuerat ne illis nocere possit omnino relinquit Postea concedit ut ea que in plania de Challeio et de Sevia de eorum nemoribus jam complanata erant eis quieta maneant [] ut ultra metas tunc factas ipsa nemora non complanent Porro de nemore qui dicitur li d [] si ibi aliquid acceperit et ipsi similiter jure accipere possunt alter non Nam de bosco Sancti Petri hoc inter eos convenit ut neutra pars sine alterius assensu ibi exartare possit Hec omnia sicut dicta sunt testificor et proprii sigilli impressione confirmo Actum est hoc istis mihi astantibus Willelmo capellano et magistro Arberto anno ab Incarnatione Domini MCLXXXIIII