Charter Document - 02350336
Charter Number: | 02350336 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1184 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Manasses Dei gratia Lingonensis episcopus omnibus notum facio Willermum dominum de Liesinis per manum meam dedisse in eleemosynam Deo et Beate Marie de Caritate ad Liesinas totam terram quam habebat et continetur a communi strata que tendit apud Rubeum Montem usque ad semitam que tendit Passiacum a ponte ad vineas Passiaci Adjecit etiam eidem eleemosyne campum in quo domus ipsa cum appenditiis suis sedet cum omni jure jurisdictione dominio et districtu in his nihil sibi reservans preter divinam retributionem et justitiam in casu criminali tantum Hanc autem eleemosynam laudavit uxor ejus laudavit eleemosynam Theobaldus de Barro frater meus de cujus casamento erat prefata terra Testes sunt hujus rei Stephanus archidiaconus Walterus decanus Montis Barri Philippus notarius meus Actum anno incarnati Verbi Dei MCLXXXIV