Charter Document - 02350333
Charter Number: | 02350333 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1184 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guillelmus vicecomes S Florentini notum facio presentibus et futuris quod ecclesie Deilocensi pro anima mea et uxoris mee et antecessorum nostrorum donavi decem solidos census annuatim solvendos et in perpetuum possidendos videlicet sex solidos in Spineto et quatuor solidos quos prefata ecclesia debebat Lamberto Surdo pro prato quodam ante domum Leprosorum quos ego a jam dicto Lamberto emi Laudavit hec omnia Agnes uxor mea et duo filii mei Guido et Johannes Laudavit etiam coram nobis prefatus quatuor solidos Lambertus et uxor ejus Emengardis et filius ejus Rainaudus Actum apud S Florentinum anno Domini MCLXXXIIII