Charter Document - 02350332
Charter Number: | 02350332 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1184 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos hec carta pervenerit salutem Notum sit omnibus quod Willelmus filius functi Mauricii de Seleniaco laudavit in nostra presentia canonicis Deiloci acensivam quam fecerat pater ejus in molendino de Briennone quod Medianum dicitur videlicet octavam partem molendini pro XIIII bichetis X tremesii et quatuor frumenti Donavit etiam XV denarios census apud Joviniacum quos Deilocenses debebant ei IX de vinea Renardi Escharlerii III de boschia III de vinea decani Idem etiam quitavit omnes querelas quas habebat tunc adversus Deilocensem ecclesiam Hec omnia laudavit uxor ejus Autisiodora Prefatus quoque Willelmus in nostra presentia concessit ecclesie Deiloci quicquid in decima de Chanlaio antecessores ejus possederant Actum apud Deilocum anno Verbi incarnati MCLXXXIIII Datum per me Petrum