Charter Document - 02350327

Charter Document - 02350327


Charter Number: 02350327
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1183
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Ansellus de Triangulo omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Noverit universitas vestra quod venerabilis amicus noster domnus Ulricus abbas Vallis Lucentis assensu tocius conventus sui concessit et donavit mihi atque successoribus meis et venerabili Guidoni archiepiscopo Senonensi atque successoribus ejus imperpetuum quicquid habebat infra parrochiam de Villanova super Vennam excepta domo que est in eadem villa libera et sine censu et exceptis pratis Gaufridi militis de Molinuns Ego vero Ansellus et successores mei in reconpensationem reddemus singulis annis infra octavas Omnium Sanctorum monasterio et fratribus Vallis Lucentis IIII sextarios annone medietatem ibernagii et medietatem tremesii et dominus archiepiscopus Senonensis vel quicumque predictam tenuerit villam tantumdem reddet Quod ut ratum maneat et firmum munimine sigilli nostri feci muniri Actum est hoc anno incarnati Verbi MCLXXXIII