Charter Document - 02350324
Charter Number: | 02350324 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1183 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Antecessoribus nostris regibus Francie familiaris semper extitit consuetudo non tamen [tantum] ecclesias pietatis sue beneficiis ampliare verum etiam oppressionibus earum subvenire et iniquas consuetudines resecare Hac igitur consideratione nos ab eorum viis non declinantes notum facimus universis presentibus et futuris quod intuitu divini amoris et interventu Guillermi avunculi nostri tunc Senonensis archiepiscopi nunc Remensis genitor noster bone memorie Ludovicus procurationem et gistam quam apud Sanctum Julianum de Saltu annuatim habebat quietam et absolutam dimisit decernens quod nullus successorum suorum eam capere presumet et ideo Senonensis archiepiscopus tam presens quam futuri Senonensi preposito regio centum solidos monete que Senonis curreret singulis annis infra septimanam Pentecostes persolveret Nos itaque qui patris nostri facta nullomodo volumus immutare memoratam procurationem et gistam sicut et pater noster quittavit quittamus Quod ut apud posteros perpetuam stabilitatem obtineat presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis caractere subtus annotato precepimus confirmari Actum apud Fontem Blaaudi anno incarnati Verbi MCLXXXIII regni nostri anno quarto astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa S comitis Theobaudi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Rodulphi constabularii Data per manum Hugonis cancellarii