Charter Document - 02350323
Charter Number: | 02350323 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1183 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Que pro remedio fiunt animarum et salute majori egent opera et firmiori stabilitate Proinde ego Hugo Dei gracia Autissiodorensis episcopus notum fieri volo tam futuris quam presentibus quod filii domni Raaudi Autissiodorensis Johannes scilicet canonicus Iterius Raaudus contulerunt ecclesie Sancti Mariani XXX solidos annui redditus ob remedium anime patris sui prefate ecclesie canonici et obtulerunt singuli astante conventu per impositionem libri super altare Quorum XX Iterius et Raaudus assignaverunt super estallum porte Fiscalis quod situm est in censu Jacobi de Sancto Florentino Johannes vero reliquos decem solidos super domum suam que est in foro Ut autem anniversarius dies sollepnius et devotius recolatur statutum fuit ut in vigilia anniversarii predicta elemosina singulis annis reddatur si vero possessores estalli de persolvendis XX solidis ad prescriptum diem minus solliciti vel negligentes extiterint canonici peracto nichilominus ex more anniversario de estallo se vestirent et vestiti erunt donec eis plenarie satisfactum fuerit Eadem conditione et de domo Johannis se vestient canonici si reliqui decem solidi ad predictum terminum non fuerint persoluti De cetero si prenominati fratres predictam elemosinam in aliis rebus assignare voluerint ad gratum et placitum abbatis et canonicorum cum ratione tamen assignabunt et sic deinceps domum et estallum sicut prius libere possidebunt Ut autem que prescripta sunt rata et illibata imperpetuum permaneant ad peticionem utrorumque litteris fecimus annotari et sigilli nostri auctoritate muniri anno Incarnationis dominice MCLXXXIII