Charter Document - 02350320

Charter Document - 02350320


Charter Number: 02350320
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1182
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Quod patrem nostrum L bone memorie novimus rationabiliter precepisse inconvulsum volumus permanere Noverint ideo universi presentes pariter et futuri quia concedimus et precepimus sicut et pater noster concessit et precepit ut omnes quicumque ecclesie [beati] Petri Vivi Senonensis decimas sive vini sive annone debent in perpetuum [] eas cum omni integritate et sine omni dilatione et subterfugio solvant Quod etiam pro cavendo dampno et labore ejusdem ecclesie et monachorum conscribi et sigillo nostro mandari fecimus Actum Parisius anno ab Incarnatione Domini MCLXXXII regni nostri anno tercio Signum comitis Theobaldi dapiferi nostri signum Guidonis buticularii signum Mathei camerarii signum Radolfi [] Datum per manum Hugonis cancellarii