Charter Document - 02350319

Charter Document - 02350319


Charter Number: 02350319
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1182
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Quicquid immunitatis locis Deo mancipatis et rebus ad ipsa contingentibus predecessores nostros novimus Dei intuitu et rationabiliter indulsisse regiam decet majestatem incommutatum servare Noverint ergo presentes pariter et futuri quod inspecto patris nostri bone memorie Ludovici privilegio in quo continebatur immunitas ecclesie Beati Petri Vivi Senonensis et rebus ejusdem tam a patre nostro quam a predecessoribus suis indulta ad petitionem Galterii venerabilis dicti loci abbatis vestigiis predecessorum nostrorum inherentes sicut in memorato patris nostri privilegio continetur concedimus et in perpetuum confirmamus quatenus ab hac die in futurum sit omnis terra abbatie Beati Petri Vivi Senonensis contra omnes adversarios quieta sitque sub nostra defensione ab omni strepitu judiciarie potestatis et impulsione immunis et libera Nullus etiam ministrorum nostrorum judex publicus sive quilibet alius nec in burgo nec in viis nec in terris ejusdem ecclesie sine licentia abbatis vel ministrorum ejus ullam consuetudinem accipere neque aliquam alicui injuriam seu violentiam inferre presumat nec rotaticos etiam vel pedaticos vel theloneos accipere nec cujuscumque generis negotiatores infra terram predicte ecclesie commorantes sive per eam transeuntes audeat disturbare nec homines ipsius ecclesie ubicumque manentes tam servos quam ingenuos distringere neque ullas redhibitiones aut illicitas occasiones audeat vendicare Concedimus etiam et confirmamus eidem monasterio ut omnes negotiatores sive nundinatores undecunque venientes consuetudinario jure per burgum et per terram ipsius Sancti Petri Vivi transeant in ipso burgo tantum in qua parte burgi voluerit abbas prefate ecclesie semper hospitentur Habeatque licentiam idem abbas mutandi hospitalia a parte una burgi in partem aliam prout sibi placuerit Itemque concedimus prefato abbati et omnibus successoribus ejus quatinus liberam potestatem habeant mutandi et transferendi vias terre sue et pontes aque sue de loco ad locum intra terminos terre et aque Sancti Petri Vivi quotiescumque et ubicumque voluerit Item villam quamdam ejusdem ecclesie in foresta Othe nomine Arceas tempore patris nostri constructam cum omnibus ejus pertinentiis in pace et sine inquietudine eis habere concedimus Ut autem hec omnia in perpetuum firma ecclesie Beati Petri Vivi et in ea Deo famulantibus sine calumpnia et impedimento permanerent presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato precepimus communiri Actum Parisius anno ab Incarnatione dominica MCLXXXII regni nostri anno tertio astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa S comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Radulphi constabulari Data per manum Hugonis cancellarii