Charter Document - 02350318

Charter Document - 02350318


Charter Number: 02350318
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1182
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Matildis comitissa Tornodori et Mailliaci notum fieri volo presentibus et futuris quod Guido comes Nivernensis maritus meus adhuc vivens elemosinam pro anima ejus prout mihi videretur facere precepit Quapropter ego dedi et concessi ecclesie Regniacensi et fratribus ejusdem loci pro salute anime ipsius et Willelmi filii mei defunctorum et pro salute anime mee et antecessorum nostrorum in elemosinam totam aquam que est inter aquam predictorum fratrum et aquam domini Narjoti de Tociaco et Stephani de Argentuil et quicquid habebam in ea libere et absque ulla retentione perpetuo jure possidendam ut inde predicti fratres habeant unde illorum et meum uno quoque anno anniversarium celebrare potuissent Hujus rei testes sunt Reinaldus clericus meus dominus Gaufridus de Arsi Iterius prepositus Malliaci Ut igitur istud ratum et firmum perpetuo habeatur presenti scripto et sigilli munimine confirmavimus Actum est anno ab Incarnatione Domini MCLXXXII