Charter Document - 02350317
Charter Number: | 02350317 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1182 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Matildis comitissa de Tornodoro et Malliaco notum fieri volo presentibus et futuris quod Gaufridus et Guerricus Iterius filii Bauduini Grossi concesserunt Deo et Beate Marie et fratribus de Reigniaco pro salute anime sue et animabus patris et matris sue et antecessorum suorum omnes pasturas et esantias quas habent in finagio de Arseio ultra citraque aquam de Cora jure perpetuo libere et absque ulla contradictione possidendas Porro Gualo abbas et conventus de Reigniaco concesserunt eis omni tempore vite sue missam semel in septimana de Sancto Spiritu dicendam et post mortem eorum missam pro defunctis per singulos dies pro animabus eorum et antecessorum suorum dicendam Hujus rei testes sunt magister Nicolaus de Malliaco Gimo Buguerel Gaufridus Escachet Ut autem istud firmum et ratum habeatur presenti scripto et sigilli nostri munimine fecimus roborari anno ab Incarnatione Domini MCLXXXII