Charter Document - 02350316

Charter Document - 02350316


Charter Number: 02350316
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1182
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Guido Dei gracia Senonensis archiepiscopus Notum fieri volumus omnibus tam futuris quam presentibus quod Lambertus Surdus de Sancto Florentino et soror ejus Emmelina dederunt in elemosinam Deo et ecclesie Pontiniacensi octo arpenta pratorum que sita sunt apud grangiam de Champtrove Quorum pratorum sex arpenta sita sunt ante eandem grangiam alia vero duo arpenta sita sunt alibi non longe a grangia apud locum in quo est Cesta Hujus rei gracia acceperunt a monachis Pontiniacensibus de beneficio Pontiniacensis ecclesie predictus Lambertus et soror ejus Emmelina XLV libras Pruviniensium Lambertus autem in manu nostra fide sua firmavit hoc ipsum predicte ecclesie ubicumque necesse fuerit jure contra omnes se garantire Hoc laudaverunt in presencia nostra Ermengardis uxor Lamberti et filius ejus Reinaudus quem tunc solum habebat et Joscelinus frater Lamberti et Isabel et Petronilla sorores predicte Emmeline et sepedicti Lamberti Hujus rei testes sunt Hugo abbas Deiloci Herveius canonicus et cellararius Autisiodorensis Galterius cappellanus noster Stephanus de Curtiniaco Vitalis decanus de Regniaco Simon decanus de Hebrola Galerannus cappellanus de Venisiaco Odo cappellanus de Boolei Bouchardus de Seleniaco Symon et Herbertus filii Seguini de Sancto Florentino Hugo Garra Isambardus Barate De monachis Pontiniacensibus affuerunt Durannus grangiarius Johannes cellararius Milo de Regniaco Hoc autem ut ratum maneat et inconcussum presentis scripti attestacione confirmari fecimus et sigilli nostri impressione muniri Actum est illud in presencia nostra in nemore de Maurepast anno Incarnationis dominice MCLXXXII Data per manum magistri Petri