Charter Document - 02350315

Charter Document - 02350315


Charter Number: 02350315
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1182
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quoniam Milo de Chanlot Bernardo Anglico filiam suam Elisabeth dedit in uxorem et cum filia sua dedit in matrimonium quicquid habet terre et reddituum medietatem scilicet ad presens et aliam medietatem post decessum suum excepto eo quod ob remedium anime sue rationabiliter dabit Bernardus autem predicte Elisabeth uxori sue dedit in dotalium totum herbergagium suum cum porprisia situm apud Doeletum et medietatem omnium vadiorum suorum et medietatem totius terre sue site apud Doeletum citra aquam que est ad duodecim denarios de censu et ultra aquam que similiter est ad duodecim denarios de censu Quam quidem terram Galerannus vicecomes Senonensis assensu Ermensendis uxoris sue et privignorum suorum ei dedit cujus terre altera pars est in censiva vicecomitis tantum et altera pars in censiva que est participaria inter nos et vicecomitem Memoratas itaque conventiones hinc inde tenendas manucapimus et si vel vicecomes vel alius jam dictum Bernardum et uxorem suam injuste vexare vel in causam trahere vellet super prefata terra nos eam eis rationabiliter garantiremus Que omnia ut perpetuam stabilitatem optineant presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere inferius annotato precepimus confirmari Actum apud Fontem Blaaudi anno incarnati Verbi MCLXXXII regni nostri anno quarto astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa S comitis Teobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Radulphi constabularii Data per manum Hugonis cancellarii