Charter Document - 02350314
Charter Number: | 02350314 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1181 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus Dei gratia Remorum archiepiscopus sancte Romane ecclesie tituli Sancte Sabine cardinalis apostolice sedis legatus et G eadem gratia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos presentes littere devenerint in Domino salutem Noverint universi quod multiplex controversia vertebatur inter dilectos nostros canonicos Beati Stephani Senonensis et Hugonem Eventatum patrem et Hugonem filium ejus Conquerebantur enim predicti Hugo et filius ejus super minagio et furnagio in villa de Pontibus constitutis Preterea conquerebantur quia usus navis portatorie quam in eadem villa habebant de qua sibi singulis annis maximum emolumentum proveniebat propter pontem ibi constitutum omnino deficiebat Cum itaque super his diu contendissent tandem in nos compromiserunt Domini autem gratia et consilio preveniente inter eos composuimus in hunc modum Dominus Hugo et heredes ejus de cetero de minagio quintam partem et de furnagio terciam percipient canonicis autem eis inconsultis licebit minagium et furnagium pro voluntate admodiare Si tamen infra octo dies predictus Hugo et heredes sui invenerint aliquem qui minagii et furnagii admodiationem velit augmentare in minagio unum modium annone in furnagio XX solidos vel amplius canonici conferent illi admodiationem Si vero amodo de nave aliquid emolumentum provenerit canonici illius medietatem percipient Ad furnos autem calefaciendos dominus Hugo et heredes sui nemus administrabunt ad arbitrium domini Angenulfi canonici Senonensis et Gaufridi Eventati Et si ipsi in hac dispositione non potuerint concordare Gilo abbas Sancte Columbe tercius erit Et quod illi tres vel duo illorum ordinaverint ratum habebitur nec postea licebit predicto Hugoni aut heredibus suis nemus quod ad furnos calefaciendos assitum fuerit vendere aut in alios usus transferre Hoc autem ordinate pacis et concordie modum Hugo Eventatus pater et Hugo filius fide firmaverunt tenendum Et nos ne malignantium hominum pravitate posset confirmari presentis scripti patrocinio confirmari fecimus et sigillorum nostrorum impressionibus communiri Actum anno ab Incarnatione Domini MC octogesimo primo