Charter Document - 02350313

Charter Document - 02350313


Charter Number: 02350313
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1181
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri nos divine pietatis intuitu et ob remedium anime karissimi patris nostri Ludovici bone memorie et predecessorum nostrorum ecclesie Regniaci hanc immunitatem donasse atque in perpetuum concessisse ut nullus publicus judex nullus prepositus nullus insuper ministerialium nostrorum exigat vel requirat sive ab inhabitatoribus predicte ecclesie sive ab eorumdem famulis in propriis scilicet rebus pedagium rotagium theloneum vel aliquas alias consuetudines set libri et quieti tam per terram quam per aquam ab omni consuetudine eant et redeant Que omnia ut perpetuum robur optineant presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere inferius annotato communiri precipimus Actum apud Fontem Blaaudi anno incarnati Verbi MCLXXX primo regni nostri secundo astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa signum comitis Teobaldi dapiferi nostri signum Guidonis buticularii signum Mathei camerarii signum Radulphi constabularii Data per manum Hugonis cancellarii