Charter Document - 02350312
Charter Number: | 02350312 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego M comitissa Nivernensis notum facio omnibus ad quos littere presentes pervenerint quod domus Pontiniacensis habet et possidet in nemore juxta Autissiodorum quod dicitur Barrum XL arpenta nemoris quorum XX ego M comitissa pro remedio anime bone memorie comitis Guidonis donavi prefate domui sicut idem comes adhuc vivens disposuit et precepit reliqua vero XX arpenta pro remedio anime Guillelmi filii mei ego comitissa dedi et concessi domui supradicte