Charter Document - 02350306
Charter Number: | 02350306 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1179 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Mathildis Dei misericordia comitissa Nivernensis notum facio presentibus et futuris quod controversia extitit inter abbatem et monachos Sancti Michaelis et Hugonem de Dieio et Normannum generem ejus de medietate justicie ville que dicitur Caniacus et censu trium denariorum mansi in quo domus monachorum site sunt et de quibusdam pratis circumadjacentibus que omnia prefati milites calumpniabant et abbas et monachi ea inconcusso tenore possederant Que controversia in presentia mea tali fine decisa est omnem hanc calumpniam justicie in villa et extra villam et prata et censum quem in manso monachorum requirebant dimiserunt Deo et ecclesie in manu abbatis Sancti Michaelis et abbas ex condicto nostro dedit eis mille solidos Autissiodorensis monete Testes hujus rei Petrus decanus Tornodori Dominicus decanus de Juniaco dominus Andreas de Rameruco Johannes vicecomes Laniaci Helias filius Joffredi senescalci Wiardus Rufus de Erviaco Columbus prepositus Tornodori Humbaldus de Porta Orulfus et Marinus sororgius ejus Marinus villicus Sancti Michaelis Dominicus et Petrus Jacobus servi Sancti Michaelis Actum est hoc anno incarnati Verbi millesimo CLXX nono