Charter Document - 02350302

Charter Document - 02350302


Charter Number: 02350302
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Guido Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus Christi fidelibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus tam futuris quam presentibus quod Ansellus Bisalameine in nostra presentia constitutus totam partem suam quam habebat in decima de Pareto et de Culturis concessit et quitavit in perpetuum Odoni abbati Sancti Petri Vivi et monasterio suo manuque propria affiduciavit quod inde garantiam rite per omnia portaret Id etiam concesserunt et laudaverunt Joscelinus de Toiriaco de cujus feodo id erat et Hersendis uxor predicti Anselli de cujus jure id constabat esse et Milo filius ejus Concessit preterea et donavit predicto abbati et prefato monasterio assensu et laudatione Hersendis uxoris sue et Milonis filii sui duodecim denarios census apud Sanctum Martinum super Horosam in molendino de Becherel singulis annis in crastino Natalitatis Domini reddendos Abbas vero assensu et voluntate totius capituli concessit et in perpetuum quitavit supradicto Ansello et heredibus ejus quicquid habebat in potestate de Gravaone tam in terris quam in pratis et in aquis absque corporibus hominum vel feminarum Si vero super his labor vel calumpnia ei emergeret abbas ei garantiam rite portaret Concesserunt etiam eidem Ansello abbas et conventus quod ipsam terram de Gravaone in hominium acciperet a Joscelino de Toiriaco de cujus feudo erat prescripta decima Hoc quoque volumus sciri quod abbas pro excambio isto dedit prefato Ansello XXI libras Pruvinensis monete Ansellus vero duo casamenta que pro duabus particulis prescripte decime ab ipso tenebantur abbati et conventui in perpetuum concessit et quitavit Ut ergo id ratum maneat et firmum presentis scripti testimonio confirmari fecimus et sigillo nostro muniri Actum Senonis anno incarnati Verbi MCLXXX data per manum magistri Petri