Charter Document - 02350300
Charter Number: | 02350300 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1180 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Guido Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus fidelibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus quod Willermus de Malonido questionem movit in presentia nostra adversus capitulum Senonensis ecclesie super domo quadam quam Willermus concanonicus eorum prope ecclesiam Sancti Benedicti possidet Canonici vero dicebant se nolle inde respondere nec litem ingredi quia tempore Willermi tunc Senonensis archiepiscopi nunc Remensis ab eodem Willermo de Malonido et Iterio fratre ejus adversus Irbertum canonicum mota fuit questio et cum diu causa fuisset inde ventilata res ad hoc processit quod predictus Irbertus in possessione prescripte domus quiete et pacifice remansit et inde munimen et confirmacionem prefati archiepiscopi obtinuit Willermus autem de Malonido inficiabatur inde motam fuisse questionem cumque canonici testimonium litterarum prefati predecessoris nostri Willermi inde presentassent nos eis domum sepedictam consilio sapientum virorum qui nobis assistebant adjudicavimus Ut autem hoc ratum et inconcussum maneat presentem paginam scribi et sigilli nostri auctoritate fecimus roborari Actum Senonis anno incarnati Verbi millesimo centesimo octogesimo