Charter Document - 02350297
Charter Number: | 02350297 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1180 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Guido Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus Christi fidelibus ad quos presens pagina pervenerit in Domino salutem Notum fieri volumus tam futuris quam presentibus quod veniens ante nos Gauterius de Vimpola concessit et donavit in perpetuam elemosinam ecclesie de Pomerio et monialibus ibidem Deo servientibus totam decimam quam apud Serbonam possidebat Hanc autem elemosinam laudavit Beatrix uxor ejus et Emmelina filia sua et Radulfus frater suus de Vimpola a quo idem Gauterius prescriptam decimam tenebat et Guillelmus Tuebof a quo tenebat Radulfus Quod ut ratum maneat et inconvulsum presentis scripti attestatione confirmari fecimus et sigilli munimine roborari Actum Senonis anno ab Incarnatione Domini MCLXXX