Charter Document - 02350296
Charter Number: | 02350296 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1180 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Ansericus de Monteregio senescalchus Burgundie notum facio presentibus et futuris quod Deo et Beate Marie Pontiniacensi in elemosinam dedi arpentum unum in petraria super Valeisturneis jure perpetuo possidendum sed et viam securam in eundo et redeundo ad petrariam per totam terram meam tam fratribus Pontiniacensibus quam quadrigis et omni carreiamento eorum Verumtamen si transeuntes euntes et redeuntes damnum alicujus modi aliquid fecerint restaurato catallo fratres et res eorum in pace erunt absque occasione forisfacti Hoc concessi et laudavi ego et uxor mea nomine Sibilla et infantes mei Ansericus et Johannes Idipsum quoque concessit bona fide et laudavit totum capitulum canonichorum de Monteregio quibus propter hoc a fratribus Pontiniacensibus VI denarii censuales singulis annis in festo Sancti Remigii reddentur Ut autem hec elemosina a me domui Pontiniacensi facta firma debeat ac stabilis permanere nomina canonichorum qui hoc laudaverunt feci subscribi et sub hac confirmatione mea meo sigillo signari et muniri precepi Et hec sunt nomina canonichorum Robertus Stephanus Werricus de Avalone Gilo Adam Stephanus de Maillei Stephanus de Montemirabili Rainaldus de Rubeomonte Actum anno ab Incarnatione MCLXXX tunc abbate Pontiniaci domno Petro