Charter Document - 02350292
Charter Number: | 02350292 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1180 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Guido Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus Christi fidelibus quibus presens pagina pervenerit in Domino salutem Notum fieri volumus tam futuris quam presentibus quod Irbertus canonicus Senonensis in extrema voluntate granchiam suam [] ante ecclesiam Sancti Benedicti et areas granchie adjacentes pro remedio anime sue et pro anniversario suo singulis annis faciendo ecclesie Sancti Mariani et fratribus ibi Deo servientibus concessit et donavit Abbas vero et fratres ob amorem quem erga eundem Irbertum habebant nepotibus ejus Garnerio et Ansello predictam granchiam cum pertinenciis suis in vita sua concesserunt possidendam tali siquidem condicione quod quicquid ipsi ibidem edificaverint vel adquisierint ad ecclesiam Sancti Mariani libere et sine contradictione revertetur Garnerius autem jam ibi domum lapideam construxit quam post mortem suam et Anselli fratris sui predicte ecclesie perpetua possessione concessit et donavit habendam Et pro investitura eidem ecclesie singulis annis in die anniversarii prefati Irberti idem Garnerius vel Ansellus quinque solidos persolvet Quod ut ratum maneat et inconvulsum presentis scripti attestatione confirmari fecimus et sigilli nostri munimine roborari Actum Senonis anno incarnati Verbi MCLXXX