Charter Document - 02350291

Charter Document - 02350291


Charter Number: 02350291
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Foundation
Date: 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Viro venerabili fratri A priori fratrum Templi qui sunt in Gallia et universo conventui fratrum Gaufridus de Arsi frater domini abbatis Vezeliaci salutem et fidele obsequium in Christo Domino Sedule cogitans mecum de fallaci jocunditate hujus labilis vite et nichil esse considerans quod tam veloci fine clauditur contuli me ad considerandum quam felices sunt qui Christo militant quam illorum bonum et si hic per exercicium virtus cum amaritudine permixtum habet initium in consumatione felicitas illorum non est habitura terminum Hinc est quod milicie Christi particeps fieri cupiens licet adhuc mundi hujus negociis implicatus detinear in seculo decrevi in possessione mea facere mihi amicos qui me recipiant in eterna tabernacula Do itaque Templo qui est Jerosolimis et militantibus ibi Christo in perpetuum unam carrucam terre quam habeo apud Sanctum Priscum et unam carrucam necessariis bobus instructam et tria jugera vinearum que vulgo dicuntur tria arpenz et torcular unum et unam domum ad vinum et unam grangiam ad bladum reponendum que omnia Deo propicio parata erunt ante vindemiam et aisanciam in nemore meo apud Arsi scilicet boscum mortuum ad focum fratribus ibi degentibus et paxillos ad opus vinearum quas in presenti dedi et in futuro daturus sum Et quum multis ingruentibus negociis que pretermitto ob brevitatem cartule artha pecuniarum aliquantulum exhausta est et ad presens deest unde votum meum compleam ideo supplico liberalitati vestre quatinus ex vestro edificetis mansionem fratrum scilicet domum unam petrinam et subtus cellarium et capellam honestam ad serviendum Deo Et trado vobis clausum meum qui est apud S Priscum et est ferax centum modiorum albi vini ut de precio vini edificetur domus cellarium et capella et tandiu habete clausum donec universas expensas vestras recipiatis Mittite ergo quemlibet ex vestris virum probum qui elemosinam quam devovi Templo pro redemptione anime mee et parentum meorum et uxoris et natorum meorum recipiat et opus predictum consummare acceleret Rogo etiam quatinus in medio vestrorum me recipiatis et beneficia ordinis vestri mihi sicut uni ex vestris et in vita et in morte concedatis Et si aliqua occasio vos vel ad Villemosum accedere vel partibus nostris appropinquare fecerit mandate mihi per presentium latorem ubi vobiscum loqui potero