Charter Document - 02350286
Charter Number: | 02350286 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Willelmus Dei gracia Autisiodorensis episcopus notum esse volo futuris et presentibus quod ego attendens sanctitatem et religionem monasterii Beati Germani pro restauracione molendinorum quos Humbaudus Baledarz apud Neron inceperat et ob anniversarium fratris mei domni Hugonis Senonensis archiepiscopi et nostrum singulis annis faciendum donavi prenominato monasterio et fratribus ibidem Deo servientibus in ecclesia eorum de Blagniaco quinquaginta solidos post mortem dilecti filii nostri Hervei cellerarii annuatim imperpetuum percipiendos preter illam porcionem oblacionum quam in eadem ecclesia percipere dinoscebantur Humbaudus itaque abbas predicti monasterii et totus ejusdem loci conventus peticionibus nostris grato concurrentes assensu concesserunt quod sicut petebamus anniversarium domini Hugonis quondam Senonensis archiepiscopi et nostrum singulis annis facerent Hujus rei testes sunt quinque in carta notati