Charter Document - 02350283
Charter Number: | 02350283 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1179 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guillelmus comes Joviniaci notum facio tam presentibus quam futuris quod ego tam pro me quam pro meis et antecessoribus et successoribus donavi Deo et ecclesie Deiloci XL solidos census apud Joviniacum libere cum omni justicia cum laudibus et venditionibus ipsius census insuper libertatem et justiciam et laudes et venditiones illius census quem a patre meo acceperant in excambium partis quam in Bello Casneto habebant Ipsi quoque canonici Deiloci concesserunt mihi pro hac re fraternitatem suam et omni tempore missam in ecclesia celebrandam pro me et pro meis Laudavit hoc uxor mea Aalaet et frater meus Gaucherus Concessi etiam eis corpus meum in ecclesia Deiloci sepeliendum Hujus rei ex parte mea testes sunt Renaudus decanus Renaudus Mallis et Renaudus filius ejus et Galterus Marescaudus Ricardus camerarius ex parte comitisse testes sunt Milo de Genesta Bovo Farsitus Galterus Farsitus Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLXXIX